BALANUS

BALANUS
I.
BALANUS
Graece Βάλανος, palmula, a glandis fimilitudine; qualis fructus eius palmae, quae myrobalano, i. e. balano myrepsicae pomum finile gignit. De qua vide Salmas. ad Solin. p. 1319. et seqq. Quod nomen Graeeiae populare, de palmae dactylis, Latini usu suum fecêre: namque et glandes hae palmae exiliores ac proceriores, dactyli, a digitorum forma dicti sunt. Plin. l. 13. c. 4. Ex reliquo genere plebiae videmur. Syri et Iuba tragmata appellant. Nam in alia parte Phoenices, Graeciaeque populari eiiam nomine a ncbis appellaniur Balan. Et sic quidem palmae fructus balanus dictus est. Alia vero est Balanus arbor, quae muricae folia similia habens myrobalanum fert, glandem sie appellatam, quod unguentis adderetur; ex qua etiam oleum fiebat, quô pretiosissima quaeque unguenta conficiebantur, de qua vide eundem Salmas. p. 499. Idem porro nomen fuit ornamento auriun, a forma sic dicto, de quo vide infra ubi de Inauribus..
II.
BALANUS
quoque ferrum fuit glandis facie et cavum, quod in froamen τοῦ μοχλοῦ i. e. lignei vectis seu serae immittebatur apud Veteres, sicque seram committebat ianuae, ut nisi extractôeô removeri ae revelli non posset sera, nec ianua aperiri. Ita autem in serae foramen incidebat βάλανος, ut tota lateret, nec erui inde posset vel extrahi, nisi immissô aliô ferrô oblougô, quod in balani cavitatem ita inibat, ut eam evelleret ac sursum traheret, quod ferrum βαλανάγρα vocabatur: et haec fuit clavis. Graeci, Βαλανάγρα, κλεὶς παρὰ τὸ ἀγρευειν τὸν βάλανον. Foramen vero serae, in quod descendebat βάλανος, dicebatur βαλανοδόκη. Sed nec βάλανος, nec βαλανάγρα locum habuit, nisi in his foribus, quae serâ vel vecte ligneô transversô firmabantur, quem Graecis μοχλὸν, Latinis seram, appellari diximus. Quô modô primae domus ianuae, quae in publicum aperiebantur, et urbium portae, muniri solebant, Interiora vero conclavia et oecorum fores, aliô munimine firmabantur, pessulis videl. seu ferreis obicibus, cuiusmodi obices verucla hodie Galli vocant, Hesyhius κανόνια dixit. De quibus Appuleius l. 3. Et cum dicto pessulis iniectis et uncino firmiter immisso sit ad me reversa. Nempe uncus vel uncinus, Graece κόραξ immittebatur, iniciebantur pefluli et sie intus fores oppessulabantur. Ab illis vero, qui foris erant, clave, ut hodie fit, immissâ, reducebatur pessulum, quô ostium intus vinctum retinebatur, sicque fores aperiebantur: quod ad βαλανάλρας sine ratione, Vir magnus refert. Hae enim non adducendo aut reducendo pessulum, sed sursum trahendô, fores reserabant. Nempe, ut dictum, cava erat βάλανος, quae in foramen serae descendebat, et intra id rota immersa latebat. In idem foramen demittebatur clavis seu βαλανάγρα, avae conveniebat in cavum balani et eam attrahebat. Cochleatim enim striata intus videtur fuisse βάλανος et βαλανάγρα, quo striis clavis in strias fereae glandis ineuntibus faeilius invicem possent copulari et una extrahi. Hine Pollux ex Thucydide clavem demissam in πάλανον sese induisse camque traxisse, ut hastae lienum sen hastile immittitur τῷ ςυρακίῳ, ait. Sie itaque non reducebatur βάλανος, sed ab imo sursum trahebatur ac clavem immissam sequebatur, quôcumque tandem modô eam exsculperet et exipsaretur ἡ βαλανείγρα?. Coeterum, ut ianuae hôc modô obseratae possent etiam reserari ab his, qui foris erant, satis gtande foramen supra locum serae relinquebatur in ostio, per quod manus immitti quiret, et balanus in baanodocen demitti, rursusque eidem aperiendae βαλανάγρα in βάλανον immitti, de quo vide infra in voce Foramen: plura vero hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 925. et seqq. ubi inter alia Recentioribus balanos cum obicibus ferreis passim confundi docet.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Balanus — Saltar a navegación, búsqueda ? Balanus Bellotas de mar en torno a unos mejillones …   Wikipedia Español

  • Balanus — Balanus …   Wikipédia en Français

  • Balănus — (v. gr.), 1) Eichel; 2) (Anat.), Eichel des männlichen Gliedes; 3) so v.w. Klitoris, s.d., ein eichelähnliches Organ an den weiblichen Schamtheilen; 4) so v.w. Balanismos; 5) (Zool.), so v.w. Meereichel …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Balănus — (lat.), Eichel; auch Meereichel …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • balanus — balánus s. m. Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic …   Dicționar Român

  • Balanus — Taxobox image width = 240px image caption = Balanus glandula with Chthamalus fissus name = Balanus regnum = Animalia phylum = Arthropoda subphylum = Crustacea classis = Maxillopoda infraclassis = Cirripedia ordo = Sessilia familia = Balanidae… …   Wikipedia

  • Balanus — une balane ( …   Wikipédia en Français

  • Balanus — noun type genus of the family Balanidae • Syn: ↑genus Balanus • Hypernyms: ↑arthropod genus • Member Holonyms: ↑Balanidae, ↑family Balanidae • Member Meronyms: ↑ …   Useful english dictionary

  • Balanus eburneus — Gould, 1841 = Amphibalanus eburneus (Gould, 1841) Balanus eburneus 250px …   Wikipédia en Français

  • Balănus myrepsĭca — (Bot.), lateinischer Name für Beennußbaum (s.d.) …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”